Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum cum furca in urbem tamquam carbonarium. Ita fieri oportet. Factum et curatum dabo. Volui Chalinum, si domi esset, mittere tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper inimico nostro miseriam hanc adiungerem. Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam; captandust horum clanculum sermo mihi. nam illorum me alter cruciat, alter macerat. at candidatus cedit hic mastigia, stimulorum loculi. protollo mortem mihi; certum est, hunc Acheruntem praemittam prius. Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime cupiebas, eius copiam feci tibi. erit hodie tecum quod amas clam uxorem. Tace. ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea. Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua? ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.† Ecquid amas nunc me? Immo edepol me quam te minus. licetne amplecti te? Quid, amplecti? Licet. Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere. Vltro te, amator, apage te a dorso meo. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum: eidem me pridem, cum ei advorsum veneram, facere atriensem voluerat sub ianua. Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui. Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi. Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes: solet hic barbatos sane sectari senex. Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi bona multa faciam clam meam uxorem. Attatae, nunc pol ego demum in rectam redii semitam. hic ipsus Casinam deperit. habeo viros. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio. Sine prius deduci. quid, malum, properas? Amo. At non opinor fieri hoc posse hodie. Potest, siquidém cras censes te posse emitti manu. Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi: iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos. Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi locus est paratus: ei ego amorem omnem meum concredui; is mihi se locum dixit dare. Quid eius uxor? ubi erit? Lepide repperi. mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias, ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet; ego iussi, et dixit se facturam uxor mea. illa hic cubabit, vir aberit faxo domo; tu rus uxorem duces: id rus hic erit tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias. hinc tu ante lucem rus cras duces postea. satin docte? Astute. Age modo, fabricamini, malo hercle vestro tam vorsuti vivitis. Scin quid nunc facias? Loquere. Tene marsuppium, abi atque obsona, propera, sed lepide volo, molliculas escas, út ipsa mollicula est. Licet. Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas, hordeías. Immo triticeías, si sapis. Soleas. Qui quaeso potius quam sculponeas, quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime? Vin lingulacas? Quid opust, quando uxor domi est? ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet. In re praesenti ex copia piscaria consulere quid emam potero. Aéquom oras, abi. argento parci nolo, obsonato ampliter. nam mihi vicino hoc etiam convento est opus, ut quod mandavi curet. Iamne abeo? Volo.— Tribus nón conduci possum libertatibus, quin ego illis hodie comparem magnum malum quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam. manifesto teneo in noxia inimicos meos. sed si nunc facere volt era officium suom, nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros. nostro omine it dies; iam victi vicimus. ibo intro, ut id quod alius condivit cocus, ego nunc vicissim ut alio pacto condiam, quo id quoi paratum est ut paratum ne siet sitque ei paratum quod paratum non erat.—