Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus, ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam, liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent. nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus. sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli, meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum. non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis. Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam, quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi. sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata. Et tu, Alcesime. ubi tua uxor? Intus illa te, si se arcessas, manet; nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem. vin vocem? Sine eam nolo si occupata est. Otium est. Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero. Non ornatis istic apud vos nuptias? Orno et paro. Non ergo opus est adiutrice? Satis domist. ubi nuptiae fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.— Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser, propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli, qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras, quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier. atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae. verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto, si quid eius esset, esset mecum postulatio. ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.— Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes. nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim, ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum. nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos. sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.