Viso huc, amator si a foro rediit domum, qui me atque uxorem ludificatust, larua. sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum. Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti? quid tibi mandavi? quid tecum oravi? Quid est? Vt bene vocivas aedis fecisti mihi, ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam. satin propter te pereo ego atque occasio? Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras, tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te eam nón missurum. Quin eapse ultro mihi negavit eius operam se morarier. Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem. Quin nihili facio. Quin me perdis. Quin benest, quin etiam diu morabor, quin cupio tibi— Quin— Aliquid aegre facere. Quin faciam lubens. numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi. Quin hercle di te perdant postremo quidem. Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam? Ducas, easque in maxumam malam crucem cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua. abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.— Nunc tu mi amicus es in germanum modum. qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae? attat, quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?