Vide, fúr, sentis súb signis ducás. Qui vero hi súnt sentis? Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt: ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant. Heia. Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum? Bone vír, salve. Fateór. Quid fit? Tu amás: ego ésurio et sitio. Lepide éxcuratus incéssisti. Aha, hodie Mane véro, quamquam fástidis. Fu fú, fetet tuos míhi sermo. Quae rés? Haec res. etiámne adstas? enim véro πράγματά μοι παρέχεις. Dabo tibi μέγα κακόν, ut ego opinor, nisi resistis. ὦ Ζεῦ, potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie? Máne. Quid est? quis hic ést homo? Erus súm. Quis erus? Cuius tú servo'sservus es. Servós ego? Atqué meus. Non súm ego líber? meménto, meménto. Mane átque asta. Omítte. Servós sum tuós. Optumést. Opsecró te, Olýmpisce mí, mi patér, mi patróne. Em, sapis sáne. Tuos sum équidem. Quid mi ópust servo tam néquam? Quid núnc? quam mox recreás me? Cená modo si sit cócta. Hisce érgo abeant. Properé cito intró ite ét cito deproperáte. ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit. séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo. stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit? Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat. Scio. síc sine habére; nugás agunt: nóvi ego illás malas mérces. quin tu í modo mécum domum. At pól malum métuo. i tú modo, perspicitó prius quid íntus agátur. Tam míhi mea víta quam túa tibi cárast. verum í modo. Si tú iubes, em íbitur tecum.