Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta; sospes iter incipe hoc, uti viro tuo sémper sis superstes, tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies, tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies. noctúque et diu ut viro súbdola sis, ópsecro, memento. Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit. Tace. Nón taceo. Quae rés? Mala malaé male monstrat. Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam. id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant. Age Olýmpio, quando vís, uxorem áccipe hanc ab nobis. Date érgo, datúrae si umquam éstis hodie. Abíte intro. Amábo, integrae átque imperítae huic impército. Futurum est. Valéte. Ite iám. Ite. Iám valete. Iamne ábscessit úxor? Domíst, ne time. Eúax, nunc pól demum ego sum líber. meúm corculúm, melculúm, verculum. Heús tu, malo, sí sapies, cavébis; meást haec. Sció, sed meus fructus est prior. Tene hánc lampadem. Ímmo ego hánc tenebo. Venus múltipotens, bona múlta mihi dedísti, huius cúm copiám mihi dedísti. corpúsculum malaculum, mea uxórcula. quae res? Quid est? Ínstitit plantam quasi lúca bos. Tacé sis, nebula haúd est mollis aeque atque huius pectus est. Edepol papillam bellulam—ei misero mihi. Quid est? Péctus mi icit non cubito, verum ariete. Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu? at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit. Vah. Quid negotist? Opsecro, ut valentulast, paene exposivit cubito. Cubitum ergo ire volt. Quin imus ergo? I, belle belliatula.—