Est ardalionum quaedam Romae natio, Trepide concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nihil agens, Sibi molesta et aliis odiosissima. Hanc emendare, si tamen possum, volo Vera fabella: pretium est operae attendere. Caesar Tiberius cum petens Neapolim In Misenensem villam venisset suam, Quae monte summo posita Luculli manu Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare: Ex alticinctis unus atriensibus, Cui tunica ab umeris linteo Pelusio Erat destricta, cirris dependentibus, Perambulante laeta domino viridia, Alveolo coepit ligneo conspargere Humum aestuantem, come officium iactitans, Sed deridetur. Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem. Agnoscit hominem Caesar remque intellegit. Id ut putavit esse nescio quid boni: Heus! inquit dominus. Ille enimvero assilit, Donationis alacer certae gaudio. Tum sic iocata est tanta maiestas ducis: Non multum egisti et opera nequiquam perit: Multo maioris alapae mecum veneunt.