Cervus nemorosis excitatus latibulis, Ut venatorum effugeret instantem necem, Caeco timore proximam villam petit Et opportuno se bovili condidit. Hic bos latenti: Quidnam voluisti tibi, Infelix, ultro qui ad necem cucurreris Hominumque tecto spiritum commiseris? At ille supplex: Vos modo inquit parcite; Occasione rursus erumpam data. Spatium diei noctis excipiunt vices. Frondem bubulcus affert, nil ideo videt. Eunt subinde et redeunt omnes rustici, Nemo animadvertit: transit etiam vilicus, Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus Bubus quietis agere coepit gratias, Hospitium adverso quod praestiterint tempore. Respondit unus: Salvum te cupimus quidem; Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit, Magno in periclo vita vertetur tua. Haec inter ipse dominus a cena redit Et quia corruptos viderat nuper boves, Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est, Stramenta desunt? Tollere haec aranea Quantum est laboris? Dum scrutatur singula, Cervi quoque alta conspicatur cornua; Quem convocata iubet occidi familia Praedamque tollit. Haec significat fabula Dominum videre plurimum in rebus suis.