Periculosum est credere et non credere. Utriusque exemplum breviter exponam rei. Hippolytus obiit, quia novercae creditum est; Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. Ergo exploranda est veritas multum, prius Quam stulta prave iudicet sententia. Sed fabulosa ne vetustate elevem, Narrabo tibi memoria quod factum est mea. Maritus quidam cum diligeret coniugem Togamque puram iam pararet filio, Seductus in secretum a liberto est suo, Sperante heredem suffici se proximum. Qui cum de puero multa mentitus foret Et plura de flagitiis castae mulieris, Adiecit id, quod sentiebat maxime Doliturum amanti, ventitare adulterum Stuproque turpi pollui famam domus. Incensus ille falso uxoris crimine Simulavit iter ad villam clamque in oppido Subsedit: deinde noctu subito ianuam Intravit, recta cubiculum uxoris petens, In quo dormire mater natum iusserat, Aetatem adultam servans diligentius. Dum quaerunt lumen, dum concursant familia, Irae furentis impetum non sustinens Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput. Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit, Nihil respiciens, dum dolorem vindicet. Lucerna allata, simul aspexit filium Sanctamque uxorem dormientem cubiculo, Sopita primo quae nil somno senserat; Repraesentavit in se poenam facinoris Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat. Accusatores postularunt mulierem Romamque pertraxerunt ad centumviros. Maligna insontem deprimit suspicio, Quod bona possideat. Stant patroni fortiter Causam tuentes innocentis feminae. A Divo Augusto tunc petierunt iudices, Ut adiuvaret iuris iurandi fidem, Quod ipsos error implicuisset criminis. Qui postquam tenebras dispulit calumniae Certumque fontem veritatis repperit: Luat inquit poenas causa libertus mali; Namque orbam nato simul et privatam viro Miserandam potius quam damnandam existimo. Quod si delata perscrutatus crimina Paterfamilias esset, si mendacium Subtiliter limasset, a radicibus Non evertisset scelere funesto domum. Nil spernat auris, nec tamen credat statim. Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes, Et qui non peccant, impugnantur fraudibus. Hoc admonere simplices etiam potest, Opinione alterius ne quid ponderent: Ambitio namque dissidens mortalium Aut gratiae subscribit aut odio suo. Erit ille notus quem per te cognoveris. Haec exsecutus sum propterea pluribus Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.