Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens Cantus luscinii quod sibi non tribuerit; Illum esse cunctis avibus admirabilem, Se derideri simul ac vocem miserit. Tunc consolandi gratia dixit dea: Sed forma vincis, vincis magnitudine; Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas. Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono? Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae: Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos, Augurium corvo, laeva cornici omina, Omnesque propriis sunt contentae dotibus. Noli affectare quod tibi non est datum, Delusa ne spes ad querelam reccidat.