Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar. Cani perpasto macie confectus lupus Forte occucurrit. Dein salutati invicem Ut restiterunt: Unde sic, quaeso, nites? Aut quo cibo fecisti tantum corporis? Ego, qui sum longe fortior, pereo fame. Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi, Praestare domino si par officium potes. Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis, A furibus tuearis et noctu domum. Ego vero sum paratus: nunc patior nives Imbresque in silvis asperam vitam trahens: Quanto est facilius mihi sub tecto vivere, Et otiosum largo satiari cibo? Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit Lupus a catena collum detritum cani. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen. Quia videor acer, alligant me interdiu, Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit: Crepusculo solutus, qua visum est, vagor. Affertur ultro panis; de mensa sua Dat ossa dominus; frusta iactat familia Et, quod fastidit quisque, pulmentarium. Sic sine labore venter impletur meus. Age, si quo abire est animus, est licentia? Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis: Regnare nolo, liber ut non sim mihi.