Ioculare tibi videtur, et sane levi, Dum nihil habemus maius, calamo ludimus. Sed diligenter intuere has nenias: Quantam sub titulis utilitatem reperies! Non semper ea sunt quae videntur; decipit Frons prima multos: rara mens intellegit Quod interiore condidit cura angulo. Hoc ne locutus sine mercede existimer, Fabellam adiciam de mustela et muribus. Mustela cum annis et senecta debilis Mures veloces non valeret assequi, Involvit se farina et obscuro loco Abiecit neglegenter. Mus escam putans Assiluit et compressus occubuit neci. Alter similiter, deinde perit et tertius. Mox venit aliquot saeculis retorridus Qui saepe laqueos et muscipula effugerat; Proculque insidias cernens hostis callidi: Sic valeas inquit ut farina es quae iaces!