Pravo favore labi mortales solent Et, pro iudicio dum stant erroris sui, Ad paenitendum rebus manifestis agi. Facturus ludos dives quidam nobilis Proposito cunctos invitavit praemio Quam quisque posset ut novitatem ostenderet. Venere artifices laudis ad certamina; Quos inter scurra, notus urbano sale, Habere dixit se genus spectaculi Quod in theatro numquam prolatum foret. Dispersus rumor civitatem concitat. Paulo ante vacua turbam deficiunt loca. In scaena vero postquam solus constitit Sine apparatu, nullis adiutoribus, Silentium ipsa fecit exspectatio. Ille in sinum repente demisit caput Et sic porcelli vocem est imitatus sua, Verum ut subesse pallio contenderent Et excuti iuberent. Quo facto simul Nihil est repertum, multis onerant lancibus Hominemque plausu prosequuntur maximo. Hoc vidit fieri rusticus: Non mehercules Me vincet inquit, et statim professus est Idem facturum melius se postridie. Fit turba maior. Iam favor mentes tenet Et derisuri, non spectaturi sedent. Uterque prodit. Scurra degrunnit prior Movetque plausus et clamores suscitat. Tunc simulans sese vestimentis rusticus Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, Sed, in priore quia nil compererant, latens) Pervellit aurem vero, quem celaverat, Et cum dolore vocem naturae exprimit. Acclamat populus scurram multo similius Imitatum, et cogit rusticum trudi foras. At ille profert ipsum porcellum e sinu, Turpemque aperto pignore errorem probans: En hic declarat quales sitis iudices!