Ubi vanus animus aura captus frivola Arripuit insolentem sibi fiduciam, Facile ad derisum stulta levitas ducitur. Princeps tibicen notior paulo fuit, Operam Bathyllo solitus in scaena dare. Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere. Inter manus sublatus et multum gemens Domum refertur. Aliquot menses transeunt, Ad sanitatem dum venit curatio. Ut spectatorum mos est et lepidum genus, Desiderari coepit, cuius flatibus Solebat excitari saltantis vigor. Erat facturus ludos quidam nobilis, Et incipiebat a se Princeps ingredi: Reducem tum adducit prece, pretio ut tantummodo Ipso ludorum ostenderet sese die. Qui simul advenit, rumor de tibicine Fremit in theatro. Quidam affirmant mortuum, Quidam in conspectum proditurum sine mora. Aulaeo misso, devolutis tonitribus Di sunt locuti more translaticio. Tunc chorus ignotum modo reducto canticum Insonuit, cuius haec fuit sententia: Laetare, incolumis Roma, salvo principe! In plausus consurrectum est. Iactat basia Tibicen: gratulari fautores putat. Equester ordo stultum errorem intellegit Magnoque risu canticum repeti iubet. Iteratur illud. Homo meus se in pulpito Totum prosternit. Plaudit illudens eques. Rogare populus hunc coronam existimat. Ut vero cuneis notuit res omnibus, Princeps, ligato crure nivea fascia, Niveisque tunicis, niveis etiam calceis, Superbiens honore divinae domus, Ab universis capite est protrusus foras.