Victorem forte gymnici certaminis Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, Interrogavit an plus adversarius Valuisset eius. Ille: Ne istud dixeris; Multo fuere vires maiores meae. Quod inquit ergo, stulte, meruisti decus, Minus valentem si vicisti fortior? Ferendus esses, forte si te diceres Superasse, melior qui fuisset viribus.