Unam expetebant virginem iuvenes duo; Vicit locuples genus et formam pauperis. Ut nuptiarum dictus advenit dies, Amans dolorem quia non poterat perpeti, Maerens propinquos contulit se in hortulos, Quos ultra paulo villa splendida divitis Erat acceptura virginem e matris sinu, Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus. Pompa explicatur, turba concurrit frequens, Et coniugalem praebet Hymenaeus facem. Asellus autem, qui solebat pauperi Quaestum referre, stabat portae in limine. Illum puellae casu conducunt suae, Viae labores teneros ne laedant pedes. Repente caelum, Veneris misericordia, Ventis movetur, intonat mundi fragor Noctemque densis horridam nimbis parat: Lux rapitur oculis et simul vis grandinis Effusa trepidos passim comites dissipat, Sibi quemque cogens petere praesidium fuga. Asellus notum proximum tectum subit Et voce magna sese venisse indicat. Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem Et admirantur: deinde domino nuntiant. Inter sodales ille paucos accubans Amorem crebris avocabat poculis. Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis Hortante Baccho et Venere, dulces perficit Aequalitatis inter plausus nuptias. Quaerunt parentes per praeconem filiam; Novus maritus coniuge amissa dolet. Quid esset actum postquam populo innotuit, Omnes favorem comprobarunt caelitum.