Premente partu scrofa cum gemeret iacens, Accurrit lupus et obstetricis partibus Se posse fungi dixit, promittens opem. Quae vero nosset pectoris fraudem improbi, Suspectum officium repudiavit malefici Et: Satis est inquit si recedis longius. Quod si perfidiae se commisisset lupi, Pari dolore fata deflesset sua.