Avis quam dicunt terraneolam rustici, In terra nidum quia componit scilicet, Forte occucurrit improbae vulpeculae; Qua visa, pennis altius se sustulit. Salve inquit illa cur me fugisti, obsecro? Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, Grilli, scarabaei, locustarum copia: Nihil est quod metuas: ego te multum diligo Propter quietos mores et vitam probam. Respondit contra: Tu quidem bene praedicas; In campo non sum, sed par sub divo tibi. Quin sequere: salutem tibi non committo meam.