Turbato monstris Latio cladisque futurae signa per Ausoniam prodentibus inrita diuis, haud secus ac si fausta forent et prospera pugnae omina uenturae, consul traducere noctem exsomnis telumque manu uibrare per umbras ac modo segnitie Paulum increpitare, modo acris exercere tubas nocturnaque classica uelle. nec minor in Poeno properi certaminis ardor. erumpunt uallo fortuna urgente sinistra consertaeque manus. nam sparsi ad pabula campis uicinis raptanda Macae fudere uolucrem telorum nubem. ante omnis inuadere bella Mancinus gaudens hostilique unguere primus tela cruore cadit, cadit et numerosa iuuentus. nec pecudum fibras Varro et contraria Paulo auspicia incusante deum compesceret arma, ni sors alterni iuris, quo castra reguntur, arbitrium pugnae properanti in fata negasset. quae tamen haud ualuit perituris milibus una plus donasse die. rediere in castra, gemente haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret amenti cessura uiro, frustraque suorum seruatas a caede animas. nam turbidus ira infensusque morae dilata ob proelia ductor Sicine, sic inquit ‘grates pretiumque rependis, Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te legibus atque urnae dira eripuere minanti? tradant immo hosti reuocatos ilicet enses, tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris. sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi, uertere cum consul terga et remeare iuberet, ne morem et pugnae signum expectate petendae. dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primis incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus. pandam egomet propere portas. ruite ocius atque hunc ereptum reuocata diem.’ sic turbidus aegra pestifero pugnae castra incendebat amore. At Paulus, iam non idem nec mente nec ore, sed qualis stratis deleto milite campis post pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro obuersante malo, ceu iam spe lucis adempta cum stupet exanimata parens natique tepentis nequiquam fouet extremis amplexibus artus, Per totiens inquit ‘concussae moenia Romae, perque has, nox Stygia quas iam circumuolat umbra, insontis animas, cladi parce obuius ire. dum transit diuum furor et consumitur ira Fortunae, nouus Hannibalis, sat, nomina ferre si discit miles nec frigidus aspicit hostem. nonne uides, cum uicinis auditur in aruis, quam subitus linquat pallentia corpora sanguis, quamque fluant arma ante tubas? cunctator et aeger, ut rere, in pugnas Fabius quotcumque sub illis culpatis duxit signis, nunc arma capessunt. at quos Flaminius—sed dira auertite diui. sin nostris animus monitis precibusque repugnat, aures pande deo. cecinit Cymaea per orbem haec olim uates et te praesaga tuosque uulgauit terris proauorum aetate furores. iamque alter tibi, nec perplexo carmine, coram fata cano uates: sistis ni crastina signa, firmabis nostro Phoebeae dicta Sibyllae sanguine. nec Graio posthac Diomede ferentur, sed te, si perstas, insignes consule campi.’ haec Paulus, lacrimaeque oculis ardentibus ortae. Necnon et noctem sceleratus polluit error. Xanthippo captus Libycis tolerarat in oris seruitium Satricus, mox inter praemia regi Autololum dono datus ob uirtutis honorem. huic domus et gemini fuerant Sulmone relicti matris in uberibus nati, Mancinus et una nomine Rhoeteo Solimus. nam Dardana origo et Phrygio genus a proauo, qui sceptra secutus Aeneae claram muris fundauerat urbem ex sese dictam Solimon. celebrata colonis mox Italis paulatim attrito nomine Sulmo. at tum barbaricis Satricus cum rege cateruis aduectus, quo non spretum, si posceret usus, noscere Gaetulis Latias interprete uoces, postquam posse datum Paeligna reuisere tecta et patrium sperare Larem, ad conamina noctem aduocat ac furtim castris euadit iniquis. sed fuga nuda uiri. sumpto nam prodere coepta uitabat clipeo et dextra remeabat inermi. exuuias igitur prostrataque corpora campo lustrat et exutis Mancini cingitur armis. iamque metus leuior. uerum, cui dempta ferebat exangui spolia et cuius nudauerat artus, natus erat, paulo ante Maca prostratus ab hoste. Ecce sub aduentum noctis primumque soporem alter natorum, Solimus, uestigia uallo Ausonio uigil extulerat, dum sorte uicissim alternat portae excubias, fratrisque petebat Mancini stratum sparsa inter funera corpus, furtiua cupiens miserum componere terra. nec longum celerarat iter, cum tendere in armis aggere Sidonio uenientem conspicit hostem, quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro Aetoli condit membra occultata Thoantis. inde, ubi nulla sequi propius pone arma uirumque incomitata uidet uestigia ferre per umbras, prosiliens tumulo contorquet nuda parentis in terga haud frustra iaculum, Tyriamque sequentum Satricus esse manum et Sidonia uulnera credens, auctorem caeci trepidus circumspicit ictus. Verum ubi uictorem iuuenili robore cursus attulit et notis fulsit lux tristis ab armis fraternusque procul luna prodente retexit ante oculos sese et radiauit comminus umbo, exclamat iuuenis subita flammatus ab ira: ‘Non sim equidem Sulmone satus tua, Satrice, proles nec frater, Mancine, tuus fatearque nepotem Pergameo indignum Solimo, si euadere detur huic nostras impune manus. tu nobile gestes germani spolium ante oculos referasque superba me spirante domus Paelignae perfidus arma? haec tibi, cara parens Acca, ad solacia luctus dona feram, nati ut figas aeterna sepulcro.’ Talia uociferans stricto mucrone ruebat. ast illi iam tela manu iamque arma fluebant audita patria natisque et coniuge et armis, ac membra et sensus gelidus stupefecerat horror. tum uox semanimi miseranda effunditur ore: ‘Parce, precor, dextrae, non ut mihi uita supersit (quippe nefas hac uelle frui), sed sanguine nostro ne damnes, o nate, manus. Carthaginis ille captiuus, patrias nunc primum aduectus in oras, ille ego sum Satricus, Solimi genus. haud tua, nate, fraus ulla est. iaceres in me cum feruidus hastam, Poenus eram. uerum castris elapsus acerbis ad uos et carae properabam coniugis ora: hunc rapui exanimi clipeum. sed iam unice nobis haec fratris tumulis arma excusata reporta. curarum tibi prima tamen sit, nate, referre ductori monitus Paulo, producere bellum nitatur Poenoque neget certamina Martis. augurio exultat diuum immensamque propinqua stragem acie sperat. quaeso, cohibete furentem Varronem: namque hunc fama est impellere signa. sat magnum hoc miserae fuerit mihi cardine uitae solamen cauisse meis. nunc ultima, nate, inuento simul atque amisso redde parenti oscula.’ sic fatus galeam exuit atque rigentis inuadit nati tremebundis colla lacertis: attonito mentis uerbis sanare pudorem uulneris impressi et telum excusare laborat: ‘Quis testis nostris, quis conscius adfuit actis? non nox errorem nigranti condidit umbra? cur trepidas? da, nate, magis, da iungere pectus. absoluo pater ipse manum, atque in fine laborum hac condas oculos dextra, precor.’ at miser imo pectore suspirans iuuenis non uerba uicesque adloquio uocemue refert, sed sanguinis atri sistere festinat cursum laceroque ligare ocius inlacrimans altum uelamine uulnus. tandem inter gemitus miserae erupere querelae: ‘Sicine te nobis, genitor, Fortuna reducit in patriam? sic te nato natumque parenti impia restituit? felix o terque quaterque frater, cui fatis genitorem agnoscere ademptum. ast ego, Sidoniis imperditus, ecce, parentem uulnere cognosco. saltem hoc, Fortuna, fuisset solamen culpae, dubia ut mihi signa dedisses infausti generis. uerum linquetur iniquis non ultra superis nostros scelerare labores.’ Haec dum amens queritur, iam deficiente cruore in uacuas senior uitam disperserat auras. tum iuuenis maestum attollens ad sidera uultum ‘Pollutae dextrae et facti Titania testis infandi, quae nocturno mea lumine tela derigis in patrium corpus, non amplius’ inquit his oculis et damnato uiolabere uisu. haec memorat, simul ense fodit praecordia et atrum sustentans uulnus mananti sanguine signat in clipeo mandata patris: fvge proelia varro, ac summi tegimen suspendit cuspide teli defletumque super prosternit membra parentem. Talia uenturae mittebant omina pugnae Ausoniis superi, sensimque abeuntibus umbris conscia nox sceleris roseo cedebat Eoo. ductor in arma suos Libys et Romanus in arma excibant de more suos, Poenisque redibat qualis nulla dies omni surrexerit aeuo. Non uerborum inquit stimulantum Poenus ‘egetis, Herculeis iter a metis ad Iapygis agros uincendo emensi. nusquam est animosa Saguntos, concessere Alpes, pater ipse superbus aquarum Ausonidum Eridanus captiuo defluit alueo. strage uirum mersus Trebia est, atque ora sepulcro Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent ossibus ac nullo sulcantur uomere campi. clarior his titulus plusque adlatura cruoris lux oritur. mihi magna satis, sat uero superque bellandi merces sit gloria: cetera uobis uincantur. quicquid diti deuexit Hibero, quicquid in Aetnaeis iactauit Roma triumphis, quin etiam Libyco si quid de litore raptum condidit, in uestros ueniet sine sortibus enses. ferte domos quod dextra dabit. nil ductor honoris ex opibus posco. raptor per saecula longa Dardanus edomitum uobis spoliauerit orbem. qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen, seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono, adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi rura magis centum Cereri fruticantia culmis, electos optare dabo inter praemia campos. addam etiam, flaua Thybris quas inrigat unda, captiuis late gregibus depascere ripas. qui uero externo socius mihi sanguine Byrsae signa moues, dextram Ausonia si caede cruentam attolles, hinc iam ciuis Carthaginis esto. neu uos Garganus Daunique fefellerit ora, ad muros statis Romae. licet auia longe urbs agat et nostro procul a certamine distet, hic hodie ruet, atque ultra te ad proelia miles nulla uoco: ex acie tende in Capitolia cursum.’ Haec memorat. tum propulso munimine ualli fossarum rapuere moras, aciemque locorum consilio curuis accommodat ordine ripis. barbaricus laeuo stetit ad certamina cornu bellator Nasamon unaque immanior artus Marmarides, tum Maurus atrox Garamasque Macesque et Massylae acies et ferro uiuere laetum uulgus Adyrmachidae pariter, gens accola Nili, corpora ab immodico seruans nigrantia Phoebo. quis positum agminibus caput imperiumque Nealces. at parte in dextra, sinuat qua flexibus undam Aufidus et curuo circum errat gurgite ripas, Mago regit. subiere leues, quos horrida misit Pyrene, populi et uario cinxere tumultu flumineum latus: effulget caetrata iuuentus, Cantaber ante alios nec tectus tempora Vasco ac torto miscens Baliaris proelia plumbo Baetigenaeque uiri. celsus media ipse coercet agmina, quae patrio firmauit milite quaeque Celtarum Eridano perfusis saepe cateruis. sed qua se fluuius retro labentibus undis eripit et nullo cuneos munimine uallat, turritas moles ac propugnacula dorso belua nigranti gestans, ceu mobilis agger, nutat et erectos attollit ad aethera muros. cetera iam Numidis circumuolitare uagosque ferre datur cursus et toto feruere campo. Dum Libys incenso dispensat milite uires hortandoque iterum atque iterum insatiabilis urget factis quemque suis et se cognoscere iactat qua dextra ueniant stridentis sibila teli, promittitque uiris nulli se defore testem, iam Varro exacta uallo legione mouebat cladum principia, ac pallenti laetus in unda laxabat sedem uenturis portitor umbris. stant primi, quos sanguineae pendente uetabant ire notae clipeo, defixique omine torpent. iuxta terribilis facies: miseranda iacebant corpora in amplexu, natusque in pectore patris imposita uulnus dextra letale tegebat. effusae lacrimae, Mancinique inde reuersus fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat augurium et similes defuncto in corpore uultus. ocius erroris culpam deflendaque facta ductori pandunt atque arma uetantia pugnam. ille ardens animi Ferte haec ait ‘omnia Paulo. namque illum, cui femineo stant corde timores, mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda, cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno signauit moriens sceleratum sanguine carmen.’ Tum minitans propere discribit munera pugnae, quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces temperat, hac sese Marso cum milite cumque Samnitum opponit signis et Iapyge alumno. at campi medio (namque hac in parte uidebat stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur. cetera Paulus habet dextro certamina cornu. his super insidias contra Nomadumque uolucrem Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque scindent se turmae, praedicit spargere bellum. Iamque propinquabant acies, agilique uirorum discursu mixtoque simul calefacta per ora cornipedum hinnitu et multum strepitantibus armis errabat caecum turbata per agmina murmur. sic, ubi prima mouent pelago certamina uenti, inclusam rabiem ac sparsuras astra procellas parturit unda freti fundoque emota minacis expirat per saxa sonos atque acta cauernis torquet anhelantem spumanti uertice pontum. Nec uero fati tam saeuo in turbine solum terrarum fuit ille labor. discordia demens intrauit caelo superosque ad bella coegit. hinc Mauors, hinc Gradiuum comitatus Apollo et domitor tumidi pugnat maris, hinc Venus amens, hinc Vesta et captae stimulatus caede Sagunti Amphitryoniades, pariter ueneranda Cybebe Indigetesque dei Faunusque satorque Quirinus alternusque animae mutato Castore Pollux. contra cincta latus ferro Saturnia Iuno et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis, ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon, multaque praeterea diuorum turba minorum. quorum ubi mole simul uenientum et gressibus alma intremuit tellus, pars impleuere propinquos diuisi montes, pars sedem nube sub alta ceperunt: uacuo descensum ad proelia caelo. Tollitur immensus deserta ad sidera clamor, Phlegraeis quantas effudit ad aethera uoces terrigena in campis exercitus, aut sator aeui quanta Cyclopas noua fulmina uoce poposcit Iuppiter, extructis uidit cum montibus ire magnanimos raptum caelestia regna Gigantas. nec uero prima in tantis concursibus hasta ulla fuit: stridens nimbus certante furore telorum simul effusus, cupidaeque cruoris hinc atque hinc animae gemina cecidere procella. ac prius insanus dextra quam ducitur ensis bellantum pars magna iacet. super ipsa suorum corpora consistunt auidi calcantque gementis. nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu auertiue potest pubes, aut ordine pelli fixa suo Sarrana manus, quam uellere sede si coeptet Calpen impacto gurgite pontus. amisere ictus spatium, nec morte peracta artatis cecidisse licet. galea horrida flictu aduersae ardescit galeae, clipeusque fatiscit impulsu clipei, atque ensis contunditur ense. pes pede, uirque uiro teritur, tellusque uideri sanguine operta nequit, caelumque et sidera pendens abstulit ingestis nox densa sub aethere telis. quis astare loco dederat Fortuna secundo, contorum longo et procerae cuspidis ictu, ceu primas agitent acies, certamina miscent. at, quos deinde tenet retrorsum inglorius ordo, missilibus certant pugnas aequare priorum. ultra clamor agit bellum, milesque cupiti Martis inops saeuis impellit uocibus hostem. non ullum defit teli genus. hi sude pugnas, hi pinu flagrante cient, hi pondere pili, at saxis fundaque alius iaculoque uolucri. interdum stridens per nubila fertur harundo, interdumque ipsis metuenda phalarica muris. Speramusne, deae, quarum mihi sacra coluntur, mortali totum hunc aperire in saecula uoce posse diem? tantumne datis confidere linguae, ut Cannas uno ore sonem? si gloria uobis nostra placet neque uos magnis auertitis ausis, huc omnis cantus Phoebumque uocate parentem. uerum utinam posthac animo, Romane, secunda, quanto nunc aduersa, feras, sintque hactenus, oro, nec libeat temptare deis an Troia proles par bellum tolerare queat. tuque anxia fati pone, precor, lacrimas et adora uulnera laudes perpetuas paritura tibi. nam tempore, Roma, nullo maior eris. mox sic labere secundis ut sola cladum tuearis nomina fama. Iamque inter uarias Fortuna utrimque uirorum alternata uices incerto eluserat iras euentu, mediaque diu pendente per ambas spe gentis, paribus Mauors flagrabat in armis: mitia ceu uiridis agitant cum flamina culmos, necdum maturas impellit uentus aristas, huc atque huc it summa seges nutansque uicissim alterno lente motu incuruata nitescit. tandem barbaricis perfractam uiribus acri dissipat incurrens aciem clamore Nealces. laxati cunei, perque interualla citatus inrupit trepidis hostis. tum turbine nigro sanguinis exundat torrens, nullumque sub una cuspide procumbit corpus. dum uulnera tergo bellator timet Ausonius, per pectora saeuas exceptat mortes et leto dedecus arcet. Stabat cum primis mediae certamine pugnae aspera semper amans et par cuicumque periclo Scaeuola, nec tanta uitam iam strage uolebat, sed dignum proauo letum et sub nomine mortem. is postquam frangi res atque augescere uidit exitium, ‘Breuis hoc uitae, quodcumque relictum, extendamus;’ ait ‘nam uirtus futtile nomen, ni decori sat sint pariendo tempora leti.’ dixit et in medios, qua dextera concita Poeni limitem agit, uasto conixus turbine fertur. hic exultantem Caralim atque erepta uolentem induere excelso caesi gestamina trunco ense subit, capuloque tenus ferrum impulit ira. uoluitur ille ruens atque arua hostilia morsu adpetit et mortis premit in tellure dolores. nec Gabaris Sicchaeque uirum tenuere furentes concordi uirtute manus; sed perdidit acer, dum stat, decisam Gabar inter proelia dextram; at Siccha auxilium, magno turbante dolore, dum temere accelerat, calcato improuidus ense succidit ac nudae sero uestigia plantae damnauit dextraque iacet morientis amici. tandem conuertit fatalia tela Nealcae fulminei gliscens iuuenis furor. exilit ardens nomine tam claro stimulante ad praemia caedis. tum silicem scopulo auulsum, quem montibus altis detulerat torrens, raptum contorquet in ora turbidus. incusso crepuerunt pondere malae, ablatusque uiro uultus: concreta cruento per nares cerebro sanies fluit, atraque manant orbibus elisis et trunca lumina fronte. sternitur unanimo Marius succurrere Capro conatus metuensque uiro superesse cadenti. lucis idem auspicium ac patrium et commune duobus paupertas: sacro iuuenes Praeneste creati miscuerant studia et iuncta tellure serebant. uelle ac nolle ambobus idem sociataque toto mens aeuo ac paruis diues concordia rebus. occubuere simul, uotisque ex omnibus unum id Fortuna dedit, iunctam inter proelia mortem. arma fuere decus uictori bina Symaetho. Sed longum tanto laetari munere casus haud licitum Poenis. aderat terrore minaci Scipio conuersae miseratus terga cohortis et cuncti fons Varro mali flauusque comarum Curio et a primo descendens consule Brutus. atque his fulta uiris acies repararet ademptum mole noua campum, subito ni turbine Poenus agmina frenasset iam procurrentia ductor. isque ut Varronem procul inter proelia uidit et iuxta sagulo circumuolitare rubenti lictorem, ‘Nosco pompam atque insignia nosco. Flaminius modo talis’ ait. tum feruidus acrem ingentis clipei tonitru praenuntiat iram. heu miser! aequari potuisti funere Paulo, si tibi non ira superum tunc esset ademptum Hannibalis cecidisse manu. quam saepe querere, Varro, deis, quod Sidonium defugeris ensem! nam, rapido subitam portans in morte salutem procursu †incepta in sese discrimina uertit Scipio. nec Poenum, quamquam est ereptus opimae caedis honor, mutasse piget maiore sub hoste proelia et erepti Ticina ad flumina patris exigere oblato tandem certamine poenas. stabant educti diuersis orbis in oris, quantos non alias uidit concurrere tellus, Marte uiri dextraque pares, sed cetera ductor anteibat Latius, melior pietate fideque. Desiluere caua turbati ad proelia nube, Mauors Scipiadae metuens, Tritonia Poeno, aduentuque deum intrepidis ductoribus ambae contremuere acies. ater, qua pectora flectit Pallas, Gorgoneo late micat ignis ab ore sibilaque horrificis torquet serpentibus aegis. fulgent sanguinei, geminum uibrare cometem ut credas, oculi, summaque in casside largus undantis uoluit flammas ad sidera uertex. at Mauors, moto proturbans aera telo et clipeo campum inuoluens, Aetnaea Cyclopum munere fundentem loricam incendia gestat ac pulsat fulua consurgens aethera crista. Ductores pugnae intenti, quantumque uicissim auderent, propius mensi, tamen arma ferentis sensere aduenisse deos et laetus uterque spectari superis addebant mentibus iras. iamque ictu ualido libratam a pectore Poeni Pallas in oblicum dextra detorserat hastam, et Gradiuus, opem diuae portare ferocis exemplo doctus, porgebat protinus ensem Aetnaeum in pugnas iuueni ac maiora iubebat. tum Virgo ignescens penitus uiolenta repente suffudit flammis ora atque obliqua retorquens lumina turbato superauit Gorgona uultu. erexere omnes immania membra chelydri aegide commota, primique furoris ad ictus rettulit ipse pedem sensim a certamine Mauors. hic dea conuulsam rapido conamine partem uicini montis scopulisque horrentia saxa in Martem furibunda iacit, longeque relatos expauit sonitus tremefacto litore Sason. At non haec superum fallebant proelia regem. demittit propere succinctam nubibus Irim quae nimios frenet motus, ac talia fatur: ‘I, dea, et Oenotris uelox adlabere terris germanoque truces, dic, Pallas mitiget iras nec speret fixas Parcarum uertere leges. dic etiam: ‘Ni desistis (nam uirus et aestus flammiferae noui mentis) nec colligis iram, aegide praecellant quantum horrida fulmina nosces.’’ Quae postquam accepit dubitans Tritonia uirgo nec sat certa diu, patriis an cederet armis, Absistemus ait ‘campo. sed Pallade pulsa num fata auertet? caeloque arcebit ab alto cernere Gargani feruentia caedibus arua?’ haec effata caua Poenum in certamina nube sublatum diuersa tulit terrasque reliquit. At Gradiuus atrox remeantis in aethera diuae abscessu reuocat mentes fusosque per aequor ipse manu magna nebulam circumdatus acri restituit pugnae. conuertunt signa nouamque instaurant Itali uersa formidine caedem. cum uentis positus custos, cui flamina carcer imperio compressa tenet caelumque ruentes Eurique et Boreae parent Corique Notique, Iunonis precibus promissa haud parua ferentis regnantem Aetolis Vulturnum in proelia campis effrenat. placet hic irae exitiabilis ultor. qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro concepitque ignes et flammea protulit ora, euolat horrendo stridore ac Daunia regna perflat agens caecam glomerato puluere nubem. eripuere oculos aurae uocemque manusque. uertice harenoso candentis, flebile dictu, torquet in ora globos Italum et bellare maniplis iussa laetatur rabie. tum mole ruinae sternuntur tellure et miles et arma tubaeque, atque omnis retro flatu occursante refertur lancea et in tergum Rutulis cadit inritus ictus. atque idem flatus Poenorum tela secundant, et uelut ammento contorta hastilia turbo adiuuat ac Tyrias impellit stridulus hastas. tum denso fauces praeclusus puluere miles ignauam mortem compresso maeret hiatu. ipse caput flauum caligine conditus atra Vulturnus multaque comam perfusus harena nunc uersos agit a tergo stridentibus alis, nunc mediam in frontem ueniens clamante procella obuius arma quatit patuloque insibilat ore. interdum intentos pugnae et iam iamque ferentis hostili iugulo ferrum conamine et ictu auertit dextramque ipso de uulnere uellit. nec satis Ausonias passim foedare cohortes: in Martem uomit immixtas mugitibus auras bisque dei summas uibrauit turbine cristas. Quae dum Romuleis exercet proelia turmis Aeolius furor et Martem succendit in iras, adfatur Virgo, socia Iunone, parentem: ‘Quantos Gradiuus fluctus in Punica castra, respice, agit quantisque furens se caedibus implet! nunc, quaeso, terris descendere non placet Irim? quamquam ego non Teucros (nostro cum pignore regnet Roma, et Palladio sedes hac urbe locarim) non Teucros delere aderam, sed lumen alumnae Hannibalem Libyae pelli florentibus annis uita atque extingui primordia tanta negabam.’ Excipit hic Iuno longique laboris ab ira Immo, ait ‘ut noscant gentes, immania quantum regna Iouis ualeant cunctisque potentia quantum antistet, coniunx, superis tua, disice telo flagranti (nil oramus) Carthaginis arces Sidoniamque aciem uasto telluris hiatu Tartareis immerge uadis aut obrue ponto.’ Contra quae miti respondet Iuppiter ore: ‘Certatis fatis et spes extenditis aegras. ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas, contundet Tyrios iuuenis ac nomina gentis induet et Libycam feret in Capitolia laurum. at, cui tu, coniunx, cui das animosque decusque, (fata cano) auertet populis Laurentibus arma. nec longe cladis metae. uenit hora diesque, qua nullas umquam transisse optauerit Alpes.’ sic ait atque Irim propere demittit Olympo quae reuocet Martem iubeatque abscedere pugna. nec uetitis luctatus abit Gradiuus in altas cum fremitu nubes, quamquam lituique tubaeque uulneraque et sanguis et clamor et arma iuuarent. Vt patuit liber superum certamine tandem laxatusque deo campus, ruit aequore ab imo Poenus quo sensim caelestia fugerat arma, magna uoce trahens equitemque uirosque feraeque turrigerae molem tormentorumque labores. atque ubi turbantem leuioris ense cateruas agnouit iuuenem, scintillauitque cruentis ira genis, ‘Quaenam Furiae quisue egit in hostem, en, Minuci, deus, ut rursus te credere nobis auderes?’ inquit ‘genitor tibi natus ab armis ille meis ubi nunc Fabius? semel, improbe, nostras sit satis euasisse manus.’ atque inde superbis hasta comes dictis murali turbine pectus transforat et uoces uenturas occupat ictu. Nec ferro saeuire sat est. appellitur atra mole fera, et monstris componitur Itala pubes. nam praeuectus equo moderantem cuspide Lucas Maurum in bella boues stimulis maioribus ire ac raptare iubet Libycarum armenta ferarum. immane stridens agitur crebroque coacta uulnere bellatrix properos fert belua gressus. liuenti dorso turris flammaque uirisque et iaculis armata sedet. procul aspera grando saxorum super arma ruit, passimque uolanti celsus telorum fundit Libys aggere nimbum. stat niueis longum stipata per agmina uallum dentibus, atque ebori praefixa comminus hasta fulget ab incuruo derecta cacumine cuspis. hic, inter trepidos rerum, per membra, per arma exigit Vfentis sceleratum belua dentem clamantemque ferens calcata per agmina portat. nec leuius Tadio letum: qua tegmine thorax multiplicis lini claudit latus, improba sensim corpore non laeso penetrarunt spicula dentis et sublime uirum clipeo resonante tulerunt. haud excussa noui uirtus terrore pericli: utitur ad laudem casu geminumque citato uicinus fronti lumen transuerberat ense. extimulata graui sese fera tollit ad auras uulnere et erectis excussam cruribus alte pone iacit uoluens reflexo pondere turrim. arma uirique simul spoliataque belua uisu sternuntur subita, miserandum, mixta ruina. Spargi flagrantis contra bellantia monstra Dardanius taedas ductor iubet et facis atrae, quos fera circumfert, compleri sulphure muros. nec iusso mora. collectis fumantia lucent terga elephantorum flammis, raptusque sonoro ignis edax uento per propugnacula fertur. non aliter, Pindo Rhodopeue incendia pastor cum iacit, et siluis spatiatur feruida pestis, frondosi ignescunt scopuli, subitoque per alta conlucet iuga dissultans Vulcanius ardor. it fera candenti torrente bitumine corpus amens et laxo diducit limite turmas. nec cuiquam uirtus propiora capessere bella: longinquis audent iaculis et harundinis ictu. uritur impatiens et magni corporis aestu huc atque huc iactas accendit belua flammas, donec uicini tandem se fluminis undis praecipitem dedit et tenui decepta liquore stagnantis per plana uadi tulit incita longis extantem ripis flammam. tum denique sese gurgitis immersit molem capiente profundo. At qua pugna datur, necdum Maurusia pestis igne calet, circumfusi Rhoeteia pubes nunc iaculis, nunc et saxis, nunc alite plumbo eminus incessunt, ut qui castella per altos oppugnat munita locos atque adsidet arces. ausus digna uiro, fortuna digna secunda, extulerat dextram atque aduersum comminus ensem Mincius infelix ausi, sed stridula anhelum feruorem effundens monstri manus abstulit acri implicitum nexu diroque ligamine torsit et superas alte miserum iaculata per auras telluri elisis adflixit, flebile, membris. Has inter clades uiso Varrone sub armis increpitans Paulus Quin imus comminus inquit ‘ductori Tyrio, quem uinctum colla catenis staturum ante tuos currus promisimus urbi? heu patria, heu plebes scelerata et praua fauoris! haud umquam expedies tam dura sorte malorum, quem tibi non nasci fuerit per uota petendum, Varronem Hannibalemne, magis.’ dum talia Paulus, urget praecipitis Libys atque in terga ruentum ante oculos cunctas ductoris concitat hastas. pulsatur galea et quatiuntur consulis arma. acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis. Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo auia diducto, conuertit Varro manuque cornipedem inflectens Das, inquit ‘patria, poenas, quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti. quaenam autem mentis uel quae discordia fati Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem nescio qui deus. at quae me ad grauiora reseruat! uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorum hos referam populo fasces atque ora per urbes iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?’ plura indignantem telis propioribus hostes egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.