Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain, divisor blaspheme Dei? tibi conditor unus non liquet, et bifidae caligant nubila lucis? insincera acies duo per divortia semper spargitur, in geminis visum frustrata figuris. terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors dividuum regnare Deum super aethera credas. bina boni atque mali glomerat discrimina sordens hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni. non idcirco duos retinent caelestia reges quod duo sunt opera humanas agitantia curas. exterior terrenus homo est, qui talia cernens conicit esse duo variarum numina rerum. dum putat esse Deum qui prava effinxerit olim, et qui recta itidem condens induxerit, ambos autumat esse Deos natura dispare summos. quae tandem natura potest consistere duplex aut regnare diu, quam fons divisus ab arce separat, alternaque apicum dicione recidit? aut unus Deus est, rerum cui summa potestas, aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summa, porro nihil summum nisi plenis viribus unum, distantes quoniam, proprium dum quisque revulso vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt, ius varium non est plenum, quia non habet alter quidquid dispar habet; cumulum discretio carpit, nos plenum sine parte Deum testamur et unum, in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus, qui viget ac viguit super omnia quique vigebit participem nullum collato foedere passus. summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum, virtutum sublime caput, fons unicus orbis, naturalis apex, generisque et originis auctor; ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum; unus enim princeps numeri est, nec dinumerari tantum unus potis est. sic, cum Pater ac Deus alter non sit, item Christus non sit genitore secundus, anterior numero est, cui Filius unicus uni est. ille Deus, meritoque Deus, quia primus et unus, in virtute sua primus, tum primus in illo quem genuit, quid enim differt generatio simplex? unum semper erit gignens atque unus ab uno ante chaos genitus numeroque et tempore liber, quis dixisse duos rem maiestate sub una regnantem propriamque sibi retroque perennem ausit, et unius naturae excindere vires? numquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter externi generis numerum praestare duorum debeat et geminum distans inducere numen? forma Patris veri verus stat Filius ac se unum rite probat dum formam servat eandem, non amor adscitus sociat nec iungit utrumque coniurata fides, pietas sed certa genusque unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam. haec tibi, Marcion, via displicet, hanc tua damnat secta fidem dominis caelum partita duobus, quae te confundunt nebulae? quis somnus inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex occurrit species bivio dispersa superne si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem obvia terrenis oculis elementa, quibus se res occulta Dei dignata est prodere signis, hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim maiestas: fore qui rectorem lucis et orbis scinderet in partes geminatum segrege regno, idcirco specimen posuit spectabile nostris exemplumque oculis, ne quis duo numina credat imperitare, vagis mundi per inania formis. 1 una per inmensam caeli caveam revolutos praebet flamma dies, texit sol unicus annum; triplex ille tamen nullo discrimine trina subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet, motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget. sunt tria nempe simul, lux et calor et vegetamen, una eademque tamen rota sideris indiscretis fungitur his, uno servat tot munera ductu et tribus una subest mixtim substantia rebus. non conferre Deo velut aequiperabile quidquam ausim, nec Domino famulum conponere signum; ex minimis sed grande suum voluit Pater ipse coniectare homines, quibus ardua visere non est. parvorum speculo non intellecta notamus, et datur occultum per proxima quaerere verum. nemo duos soles nisi sub glaucomate vidit aut, si fusca polum sntfudit palla serenum, oppositus quotiens radiorum spicula nimbus igne repercusso mentitos spargit in orbes. sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer, est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso, libera ne tenerum penetret meditatio caelum neve Deum rapidis conprendat sensibus unum; spargitur in bifidas male sana intentio luces, et duplices geminis auctoribus extruit aras. si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum milia cur numero Deitas contenta gemello est? an non in populos dispersa examina Divum fundere erat melius mundumque inplere capacem semideis passim nullo discrimine monstris, quis fera barbaries perituros mactat honores? dissona discretum retinent si numina caelum, convenit et nebulis et fontibus et reboanti oceano et silvis et collibus et speluncis, fluminibus, ventis, fornacibus atque metallis assignare Deos proprios, sua cuique iura. vel, si gentiles sordet venerarier umbras et placet esse duos sceptris sodalibus aequos, dic, age, quis terras dicionis sorte retentet, quis regat aequoreas aeterna lege procellas, ede coheredum distinctum ius dominorum. unus, ais, ‘tristi residet sublimis in arce, auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus, qui quodcumque malum vitioso fervet in orbe sevit, et anguino medicans nova semina suco rerum principium mortis de fomite traxit. ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit, condidit ipse hominem lutulenta et membra coëgit, effigians quod morbus edat, quod crimine multo sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat. ast alii pietatis amor placidumque medendi ingenium, recreans homines, mortalia servans. Testamenta duo fluxerunt principe utroque: tradidit iste novum melior, vetus illud acerbus.’ haec tua, Marcion, gravis et dialectica vox est, immo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri. novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno, Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator, vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris anguiferum caput et fumo stipatur et igni, liventes oculos subfundit felle perusto invidia inpatiens iustorum gaudia ferre. hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae. ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis? ipse suam (pudet heu!) contempto principe vitae perniciem veneratur homo, colit ipse cruentum carnificem gladiique aciem iugulandus adorat, in tantum miseris peccati nectare captis dulce mori est, tanta in tenebris de peste voluptas! qui mala principio genuit Deus esse putatur, quique bona infecit vitiis et candida nigris! par furor illorum, quos tradit fama dicatis consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis. inventor vitii non est Deus: angelus illud degener infami conceptum mente creavit, qui prius augustum radiabat sidus et ingens ex nihilo splendor nutrito ardebat honore. ex nihilo nam cuncta retro, factumque quod usquam est, at non ex nihilo Deus et Sapientia vera Spiritus et Sanctus, res semper viva nec umquam coepta, sed aerios etiam molita ministros, horum de numero quidam pulcherrimus ore, maiestate ferox, nimiis dum viribus auctus inflatur, dum grande tumens sese altius effert ostentatque suos licito iactantius ignes, persuasit propriis genitum se viribus ex se materiam sumpsisse sibi, qua primitus esse inciperet, nascique suum sine principe coeptum, hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam, quae docet e tenebris subitum micuisse tyrannum, qui velut aeterna latitans sub nocte retrorsum vixerit et tecto semper regnaverit aevo. aemulus, ut memorant, opera ad divina repente corrumpenda caput caligine protulit atra. hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam infirmare fidem, sacro quae tradita libro est. nil, ait, ‘absque Deo factum, sed cuncta per ipsum, cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso.’ sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum proditus et primo generis de fonte serenus, deterior mox sponte sua, dum decolor illum inficit invidia stimulisque instigat amaris. arsit enim scintilla odii de fomite zeli et dolor ingenium subitus conflavit iniquum, viderat argillam simulacrum et structile flatu concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1 inpositum, natura soli pelagique polique ut famulans homini locupletem fundere partum nosset et effusum terreno addicere regi. inflavit fermento animi stomachante tumorem bestia deque acidis vim traxit acerba medullis; bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum. simplex lingua prius varia micat arte loquendi, et discissa dolis resonat sermone trisulco. hinc natale caput vitiorum, principe ab illo fluxit origo mali, qui se corrumpere primum, mox hominem didicit nullo informante magistro. ultimus exitium subverso praeside mundus sortitur mundique omnis labefacta supellex, non aliter quam cum incautum spoliare viantem forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque, quo pereunte trahat captivos victor amictus iam non obstanti locuples de corpore praedo, sic homini subiecta domus, ditissimus orbis scilicet in facilem domino peccante ruinam lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit. tunc lolium lappasque leves per adultera culta ferre malignus ager glaebis male pinguibus ausus triticeam vacuis segetem violavit avenis; tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos occiso pastore truces didicere leones, nec non et querulis balatibus inritatus plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas, omne animal diri callens sollertia furti inbuit et tortos acuit fallacia sensus. quamvis maceries florentes ambiat hortos, saepibus et densis vallentur vitea rura, aut populator edet gemmantia germina bruchus, aut avibus discerpta feris lacerabitur uva. uid loquar herbarum fibras medicante veneno tinctas letiferi fudisse pericula suci? noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis, cum prius innocuas tulerit natura cicutas, roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen pabula lascivis dederit sincera capellis. ipsa quoque oppositum destructo foedere certo transcendunt elementa modum rapiuntque ruuntque omnia legirupis quassantia viribus orbem. frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos, et cadit inmodicis silva exstirpata procellis. parte alia violentus aquis torrentibus amnis transilit obiectas, praescripta repagula, ripas et vagus eversis late dominatur in agris. nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse conditor instituit, sed laxa licentia rerum turbavit placidas rupto moderamine leges. nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat: exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent, vita hominum, cui quidquid agit vesania et error suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas diffluat, inpuro fervescat ut igne libido, sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis gurges avaritiae, finis quam nullus habendi temperat aggestis addentem vota talentis, auri namque fames parto fit maior ab auro. inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu. quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex, qui regit invalidam propria de carne resectam particulam, qui vas tenerum dicione gubernat, solvitur in luxum? cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus. additur ars, ut fila herbis saturata recoctis inludant varias distincto stamine formas, ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu, pectitur. hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras, omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus; ipse etiam toto pollet qui corpore tactus palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit, pro dolor! ingenuas naturae occumbere leges, captivasque trahi regnante libidine dotes! perversum ius omne viget, dum quidquid habendum omnipotens dederat studia in contraria vertunt, idcircone, rogo, speculatrix pupula molli subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum membra theatrali spectet vertigine ferri, incestans miseros foedo oblectamine visus? aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri demittunt geminas sociata foramina nares, ut bibat inlecebras male conciliata voluptas quas pigmentato meretrix iacit inproba crine? num propter lyricae modulamina vana puellae nervorumque sonos et convivale calentis carmen nequitiae patulas Deus addidit aures perque cavernosos iussit penetrare meatus vocis iter? numquid madido sapor inditus ori vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent, per varios gustus instructa ut prandia ducat in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem? quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens, quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet ad tactum voluit palpandi interprete sensu, at nos delicias plumarum et linea texta sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus. felix qui indultis potuit mediocriter uti muneribus parcumque modum servare fruendi, quem locuples mundi species et amoena venustas et nitidis fallens circumflua copia rebus non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori, qui sub adumbrata dulcedine triste venenum deprendit latitare boni mendacis operto, sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque principio rerum, Christus cum conderet orbem, vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses historicus mundi nascentis testificatus vidit, ait, Deus esse bonum quodcumque creavit. hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo, inspirante Deo quod sanctus vaticinator prodidit antiquae recolens primordia lucis, esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit. conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus, nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum; quippe unum natura facit, quae constat utrique una voluntatis, iuris, virtutis, amoris, non tamen idcirco duo numina nec duo rerum artifices, quoniam generis dissensio nulla est, atque ideo nulla est operis distantia, nulla ingenii, peperit bona omnia conditor unus. nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor nascitur aut primae violatur origine venae, sed dum liventes liquor incorruptus harenas praelambit, putrefacta inter contagia sordet. numquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum in se vim sceleris, cum formarentur, habebant? quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris sed manus est; nec equum vesania fervida circi auctorem levitatis habet rabidive fragoris: mens vulgi rationis inops, non cursus equorum perfurit: infami studio perit utile donum, sic Lacedaemonias oleo maduisse palaestras novimus et placidum servire ad crimina sucum, inde per aerium pendens audacia funem ardua securis scandit proscaenia plantis, inde feras volucri temeraria corpora saltu transibunt mortisque inter discrimina ludunt. sanguinis humani spectacula publicus edit consensus legesque iubent venale parari supplicium, quo membra hominum discerpta cruentis morsibus oblectent hilarem de funere plebem, mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi percensere piget, quae veri oblita Tonantis humanum miseris volvunt erroribus aevum, nemo animum summi memorem genitoris in altum excitat, ad caelum mittit suspiria nemo, nec recolens apicem solii natalis ad ipsum respicit auctorem, nec spem super aera librat, sed mentem gravidis contentam stertere curis indigno subdit domino perituraque pronus diligit et curvo quaerit terrestria sensu. hoc pulchrum quod terra parit, quod gloria confert lubrica, commendat quod perniciosa voluptas, quod velut excitus difflato pulvere ventus praeterit, exemplo tenuis quod transvolat umbrae, his aegras animas morborum pestibus urget praedo potens, tacitis quem viribus interfusum corda bibunt hominum; serit ille medullitus omnes nequitias spargitque suos per membra ministros, namque illic numerosa cohors sub principe tali militat horrendisque animas circumsidet armis, Ira, Superstitio, Maeror, Discordia, Luctus, 1 Sanguinis atra Sitis, vini Sitis et Sitis Auri, Livor, Adulterium, Dolus, Obtrectatio, Furtum, informes horrent facies habituque minaces. Ambitio ventosa tumet, Doctrina superbit, personat Eloquium, nodos Fraus abdita nectit. inde canina foro latrat Facundia toto, hinc gerit Herculeam vilis Sapientia clavam, ostentatque suos vicatim gymnosophistas, inccrat lapides fumosos Idololatrix Religio et surdis pallens advolvitur aris. heu quantis mortale genus premit inprobus hostis armigeris, quanto ferrata satellite ductor bella gerit, quanta victos dicione triumphat! surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset casside terribilis, saetarum pondera mento concutiens dextramque gravi cum cuspide quassans. ast alia de parte furens exercitus ardet regis Amorraei, tum milia Gergeseorum effundunt aciem toto volitantia campo; eminus hi feriunt, confligunt comminus illi. ecce Zebusiacae fervent ad proelia turmae, aurea tela quibus de sanguine tincta draconis mortifero splendore micant radiantque necantque. nec non terrificas pilis armare catervas te, Cittaee, iuvat; sed gens Pherezaea sagittis insultat virtute pari, sed dispare ferro, postremum cuneum rex promovet Euvaeorum squamosum thoraca gerens de pelle colubri, his subnixa viris scelerum perversa potestas edomat invalidas mentes, quae simplicitate indociles bellique rudes sub foedere falso tristis amicitiae primum socia agmina credunt, Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur. mox faciles ad vincla rapi iuga dura volentes addictis subeunt cervicibus, et nebulonum spirituum iussis servire ferocibus optant. ille,supervacuis augens patrimonia fundis finitimisque inhians contempto limite agellis, ducitur innexus manicis et mille catenis ante triumphales currus post terga revinctus, nec se barbaricis addictum sentit habenis. hic, qui ventosae scandit fastigia famae inflaturque cavo pompae popularis honore, qui summum solidumque bonum putat ambitionis crescere successu, praeconum voce trementes exanimare reos, miserorum in corpora fasces frangere, terribiles legum exercere secures, in laqueum iam colla dedit, iam compede dura nectitur et pedibus servilia vincula limat. credite, captivi mortales, hostica quos iam damnatos cohibent ergastula, quos famulatu poenarum virtus non intellecta coercet, haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae gentis et horribilis victoria principis Assur, carmine luctifico quam deflens Hieremias orbatam propriis ululavit civibus urbem, num latet aut dubium est animas de semine Iacob exilium gentile pati, quas Persica regna captivas retinent atque in sua foedera cogunt? illic natali desuescunt vivere ritu moribus et patriis exutae in barbara iura degenerant linguamque novam vestemque sequuntur, deque profanato discunt sordescere cultu nutricemque abolent petulanti e pectore Sion. iam patriae meminisse piget, iam mystica frangunt organa et externi laudant anathemata regni. nonne fuit melius saevum Memphitidis aulae imperium tolerasse patres penitusque sinistris adsedisse focis, positos Pharaonis iniqui sub pedibus, limo et paleis servire paratos, carnis et inmodicae spurco ructamine crudos? quo tantum auxilii per prodigialia signa effudit Dominus, populum dum forte rebellem servat ope inmerita, vinclis dum subdita colla solvit et Aegyptum virga serpente coercet? quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant? angulus hic portae in capite est, hic continet omnem saxorum seriem constructaque limina firmat, quem qui rite suis per propugnacula muris noverit insertum, seque ac sua moenia vallo praecingat triplici celsa stans eminus arce, fretus amore petrae castis et pervigil armis, non illum regina Tyri, non accola magni Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus tempora pinnatis redimitus nigra sagittis, quin si fulmineos cogens ad bella gigantas allophilus tua castra velit delere tyrannus, tutus eris, nec te firma statione movebit ipse Charon mundi, numen Marcionis, ipse, qui regit aerio vanas sub sole tenebras, nam vanum quidquid sol aspicit, ex elementis cuncta solubilibus fluxoque creamine constant. fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem subiectam vanis non sponte laboribus orsus periuro ingemuit miserans servire latroni: errat ait, ‘qui luctamen cum sanguine nobis et carne et venis ferventibus et vitioso felle putat calidisque animam peccare medullis. non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus oppugnat sensus liquidos bellove lacessit, sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque congredimur, quorum dominatibus umidus iste et pigris densus nebulis obtemperat aer.’ scilicet hoc medium, caelum inter et infima terrae quod patet et vacuo nubes suspendit hiatu, frena potestatum variarum sustinet ac sub principe Belia rectoribus horret iniquis. his conluctamur praedonibus, ut sacra nobis oris apostolici testis sententia prodit. nemo habitum naturae, aut inritamina peccans corporis accuset; facile est frenare rebelles affectus carnis nimiosque retundere pulsus materiae fragilis et viscera victa domare. quippe animus longe praestantior, utpote summo aethere demissus, subiectos si velit artus imperio quassare gravi iussisque severis dedere, regnanti domino vis nulla resistet. maior inest vis illa homini, quae flatile virus ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem. Parthica non aeque ventos transcurrit harundo, cuius iter nullus potis est conprendere visus; praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam; sed magis aligera est magis et medicata sagitta, quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, eludens excussa oculos calamique volantis praepete transcursu cordis penetralia Agens, nec segnis natura animae est aut tarda cavendi vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum, factorem modo casta suum veneretur et ipsi militet ac victum proculcet sobria mundum, nil de pestiferis opibus aut falsificatis terrarum spoliis stulto oblectamine libans, ne sub fasce iacens alieno et dedita regno non queat argutas hostis vitare sagittas, sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra ex nostris concreta animis genus et caput et vim, quid sint, quid valeant, sumant de corde parente? ille quidem fomes nostrorum et causa malorum est, sed tantum turbare potest aut fallere quantum nos volumus, qui decrepito suggesta leoni armamenta damus: friget fera futtile frendens, humani generis ni per suffragia gliscat. gignimus omne malum proprio de corpore nostrum, ut genuit David, alias pater optimus, unum crimen Abessalon; taetrum pater ille, sed unum, innocuas inter suboles genuit patricidam, ausus in auctorem generis qui stringere ferrum (a pietas!) signis contraria signa paternis egit et unius commisit sanguinis arma. nostra itidem diros urente propagine natos pectora parturiunt, versis qui protinus in nos morsibus insuescunt gignentum vivere poenis; depopulantur enim nimium fecunda parentum viscera et interitu genitalis stirpis aluntur. progeniem verum ille suam, rex utpote summus atque Dei vates pariturae et virginis auctor, tristibus atque piis variaverat, ut Solomonis frater Abessalon sereret sua crimina iustis pigneribus dulcemque domum turbaret amaris. nos dignum Solomone nihil, nos degener inplet solus Abessalon lacerans pia viscera ferro. si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt, dentibus cmoritur fusae per viscera prolis, mater morte sua, non sexu fertilis aut de concubitu distenta uterum, sed cum calet igni percita femineo, moriturum obscena maritum ore sitit patulo; caput inserit ille trilingue coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat, insinuans oris coitu genitale venenum, nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum frangit amatoris blanda inter foedera guttur, infusasque bibit caro pereunte salivas. his pater inlecebris consumitur, at genitricem clausa necat subolis; nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens; lambunt natale cadaver reptantes catuli, prolis dum nascitur orba, haud experta diem miserae nisi postuma matris, non dispar nostrae conceptus mentis: ab ore vipereo infusum sic conbibit illa venenum coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu interiusque rapit, sic felle libidinis ardens inpletur vitiis perituro mixta marito, tunc praegnans letale genus concepta maligni fert opera ingenii de semine conplicis hydri; quem poenis pensare prius sua facta necesse est corruptae pro stupro animae proque orbe perempto. ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt mille puerperiis, suboles dum parturit ex se contra naturam genitas, peccamina crebra scilicet et pastos materno funere natos. hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi: ‘nonne pater daemon, vos increpo, peccatores, concubitu carnis semen sitientis iniquum vos genuit?’ sanctum, lector, percense volumen: quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis vera obiectantem mortalibus: ‘ex Patre nam vos esse meo genitos pietas,’ ait, ‘ipsa probaret ac pietatis opus.’ pro caeca libido! quid hoc est, quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis noverit, inque torum regis nuptura vocetur, et regis semper iuvenis senioque repulso divinum decus aeterno servantis in ore, malit adulterium fulvo et se munere vilem vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi, aspernata Dei fusam per virginis artus progeniem dulcesque vocans in fornice natos? sentio quam contra moveat pellacia litem, quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet nosque lacessito vocet ad luctamina vero. si non vult Deus esse malum, cur non vetat? inquit. ‘nil refert auctor fuerit factorque malorum, anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti, cum possit prohibere, sinat; qui si velit omnes innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas degeneret, facto nec se manus inquinet ullo. condidit ergo malum Dominus quod spectat ab alto et patitur fierique probat, tamquam ipse crearit; ipse creavit enim quod, cum discludere possit, non abolet longoque sinit grassarier usu.’ damna aures, Pater alme, meas, et claude meatus obbrutescentis capitis, ne pervia tales concipiat flexura sonos; est perdere tanti extinctum vitae officium de parte cerebri, inmunem modo sese anima expertemque nefandi auditus felix stolida conservet ab aure. quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se divinis meminit praecellere nobilitatum muneribus? multa ut taceam, vel sola benignum res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos excitat e tumulis homines regnique per aevum participes iubet esse sui. qui si foret auctor servatorque mali, nunquam post damna salutis peccantumque obitus redivivam ferre medellam vellet et amissos ope restaurare secunda, labi hominis, servare Dei est: meritis perit iste, ille abolet pereuntis opus meritumque resolvit, argumentum ingens Dominum, qui talia praestet, nolle malum nec, quod post abluit, ante probare. ‘invitone aliquis potis est peccare Tonante, cui facile est in corde hominis conponere sensus quos libeat, fibrasque omnes animare pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?’ nescis, stulte, tuae vim libertatis ab ipso formatore datam? nescis ab origine quanta sit concessa tibi famulo super orbe potestas, et super ingenio proprio laxaeque soluto iure voluntatis, liceat cui velle sequique quod placitum, nullique animum subiungere vinclo? an cum te dominum cunctis, quaecumque crearat, praeficeret mundumque tuis servire iuberet imperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos dederet, arbitrium de te tibi credere avarus nollet ut indigno libertatemque negaret? quale erat electus magni rex orbis ut esset non rex ipse sui, curto foedatus honore? nam quis honos domini est, cuius mens libera non est, una sed inpositae servit sententia legi? quae laus porro hominis vel quod meritum, sine certo inter utramque viam discrimine vivere iuste? non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas velle aliud flexosque animi convertere sensus, atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta gloria nulla venit sordetque ingloria virtus; nec tamen est virtus, ni deteriora refutans emicet et meliore viam petat indole rectam. vade, ait ipse parens opifexque et conditor Adae, ‘vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris, insubiecte, potens, rerum arbiter, arbiter idem et iudex mentis propriae, mihi subdere soli sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto libera iudicio, non cogo nec exigo per vim, sed moneo iniustum fugias iustumque sequaris. lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui, elige rem vitae; tua virtus temet in aevum provehat, aeternum damnet tua culpa vicissim, praestet et alterutram permissa licentia sortem.’ hac pietate vagus et tanto munere abundans, transit propositum fas et letalia prudens eligit atque volens, magis utile dum sibi credit quod prohibente Deopersuasit callidus anguis, persuasit certe hortatu, non inpulit acri imperio; hoc mulier rea criminis exprobranti respondit Domino, suadelis se malefabris inlectam suasisse viro; vir et ipse libenter consensit, licuitne hortantem spernere recti libertate animi? licuit; namque et Deus ante suaserat ut meliora volens sequeretur; at ille spernens consilium saevo plus credidit hosti, nunc inter vitae Dominum mortisque magistrum consistit medius; vocat hinc Deus, inde tyrannus ambiguum atque suis se motibus alternantem. accipe gestarum monumenta insignia rerum, praelusit quibus historia spectabile signum. Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum pignera cara domus properabat sede relicta nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam nimboso ignitus coelum subtexeret aër flagrantemque diem crepitans incenderet imber, angelus hanc hospes legem praescripserat ollis emissus virtute Dei sub imagine dupla, omnis ut e portis iret domus atque in apertum dirigeret constans oculos, nec pone reflexo lumine regnantes per moenia cerneret ignes: ‘nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est, ut semel e muris gressum promoverit, ore post tergum verso respectet funera rerum.’ Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor mobilitate animi torsit muliebre retrorsus ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit. traxerat Eva virum dirae ad consortia culpae: haec peccans sibi sola perit; solidata metallo diriguit fragili saxumqtie liquabile facta stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans caute sigillati longum salis effigiata, et decus et cultum frontemque oculosque comamque et flexam in tergum faciem paulumque relata menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae, liquitur illa quidem salsis sudoribus uda, sed nulla ex fluido plenae dispendia formae sentit deliquio, quantumque armenta saporum attenuant saxum, tantum lambentibus umor sufficit attritamque cutem per damna reformat, hoc meruit titulo peccatrix femina sisti, infirmum fluidumque animum per lubrica solvens consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti propositum contra non conmutabile servat Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum et mores populi, tabularia, iura forumque, balnea, propolas, meritoria, templa, theatra, et circum cum plebe sua, madidasque popinas. quidquid agunt homines Sodomorum incendia iustis ignibus involvunt et Christo iudice damnant. haec fugisse semel satis est; non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas. en tibi signatum libertatis documentum, quo voluit nos scire Deus, quodcumque sequendum est, sub nostra dicione situm, passimque remissum alterutram calcare viam. duo cedere iussi de Sodomis; alter se proripit, altera mussat, ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat. liber utrique animus, sed dispar utrique voluntas. dividit huc illuc rapiens sua quemque libido, talem multa sacris speciem notat orbita libris, aspice Ruth gentis Moabitidis et simul Orphan, illa socrum Noomin 1 fido comitatur amore, deserit haec. atquin thalamis et lege iugali exutae Hebraeisque toris sacrisque vacantes iure fruebantur proprio, sed pristinus Orphae fanorum ritus praeputia barbara suasit malle et semiferi stirpem nutrire Goliae; Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili Christigenam fecunda domum, Davitica regna, edidit atque Deo mortales miscuit ortus, saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum pervenisse simul bivium nutante iuventa et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam esset iter melius; cum dextrum spinea silva sentibus artaret scopulosaque semita longe duceret aërium clivoso margine callem, at laevum nemus umbriferum per amoena virecta ditibus ornaret pomis et lene iacentem planities daret ampla viam: squalentibus unum contentum spinis reptasse per ardua saxa, porro alium campo sese indulsisse sinistro; illum sideribus caput inmiscere propinquis, hunc in caenosas subito cecidisse paludes, omnibus una subest natura, sed exitus omnes non unus peragit placitorum segrege forma, haud secus ac si olim per sudum lactea forte lapsa columbarum nubes descendat in arvum ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps praetendit lentoque inlevit vimina visco, sparsit et insidias siliquis vel farre doloso, inliciunt alias fallentia grana, gulamque innectunt avidam tortae retinacula saetae, molle vel inplicitas gluten circumligat alas, ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi, gressibus innocuis sterili spatiantur in herba suspectamque cavent oculos convertere ad escam; mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram libera sideream plaudens super aëra pinnis, pars captiva iacet laceris et saucia plumis pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras; sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit. at diversa procul regionibus in paradisi praemia constituit maiestas gnara futuri spiritibus puris et ab omni labe remotis, quique Gomorraeas non respexere ruinas, aversis sed rite oculis post terga tenebras liquerunt miseri properanda pericula mundi. ac primum facili referuntur ad astra volatu, unde fluens anima structum vegetaverat Adam. nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul. tunc postliminio redeuntem suscipit alto cana Fides gremio tenerisque oblectat alumnam deliciis, multos post divorsoria carnis ore renarrantem querulo, quos passa, labores. illic purpureo latus exporrecta cubili floribus aeternis spirantes libat odores ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem, ditibus et longo fumantibus intervallo fluminaque et totos caeli sitientibus imbres inplorata negat digitum insertare palato, flammarumque apices timenti extinguere tactu, nec mirere locis longe distantibus inter damnatas iustasque animas concurrere visus conspicuos meritasque vices per magna notari intervalla, polus medio quae dividit orbe. errat, quisque animas nostrorum fine oculorum aestimat, involvit vitreo quos lucida palla obice, quis speculum concreta coagula texunt inpediuntque vagas obducto umore fenestras. numne animarum oculis denso vegetamine guttae volvuntur teretes aut palpebralibus extra horrescunt saetis, ciliove umbrante teguntur? illis viva acies, nec pupula parva, sed ignis traiector nebulae vasti et penetrator operti est. nil ferrugineum solidumve tuentibus obstat, nocturnae cedunt nebulae, nigrantia cedunt nubila, praetenti cedit teres area mundi, nec tantum aerios visu transmittit hiatus spiritus, oppositos sed transit lumine montes, oceani fines atque ultima littera Thylae transadigit volucresque oculos in Tartara mittit, nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores visibus et caeco delentur tempore formae, numquid et exuti membris ac viscere perdunt agnitione notas rerum, vel gressibus errant? una animas semper facies habet et color unus aëris, ut cuique est meritorum summa, sinistri seu dextri: alternas nec commutabile tempus convertit variatque vices; longum atque perenne est quidquid id est, unus volvit sua saecula cursus, expertus dubitas animas percurrere visu abdita corporeis oculis, cum saepe quietis rore soporatis cernat mens viva remotos distantesque locos, aciem per rura, per astra, per maria intendens? nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum. obiacet interea tellus nec visibus obstat. quin si stelligerum vultus convertat ad axem, nil intercurrens obtutibus inpedit ignem pervigilis animae, quamvis denseta graventur nubila et opposito nigrescat vellere caelum, sic arcana videt tacitis cooperta futuris corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus, munere sed somni paulisper carne sequestra liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans ordine dispositos Venturis solibus annos, procinctum videt angelicum iam iamque cremandi orbis in excidium, tristes 1 et percipit aure mugitus gravium mundi sub fine tubarum. haec ille ante obitum membrorum carcere saeptus, secedente anima, non discedente videbat. nonne magis flatus sine corpore cuncta notabit corporis involucris tumulo frigente repostis? certa fides rapidos subterna nocte caminos, qui pollutam animam per saecula longa perenni igne coquunt, oculis longum per inane remoti pauperis expositos; nec setius aurea dona iustorum dirimente chao rutilasque coronas eminus ostendi poenarum carcere mersis. hinc paradisicolae post ulcera dira beato proditur infelix ululans in peste reatus spiritus inque vicem meritorum mutua cernunt. o Dee cunctiparens, animae dator, o Dee Christe, cuius ab ore Deus subsistit Spiritus unus, te moderante regor, te vitam principe duco, iudice te pallens trepido, te iudice eodem spem capio fore quidquid ago veniabile apud te, quamlibet indignum venia faciamque loquarque. confiteor; dimitte libens et parce fatenti. omne malum merui, sed tu bonus arbiter aufer quod merui; meliora favens largire precanti dona animae quandoque meae, cum corporis huius liquerit hospitium nervis, cute, sanguine, felle, ossibus exstructum, corrupta quod incola luxu heu nimium conplexa fovet, cum flebilis hora clauserit hos orbes, et conclamata iacebit materies oculisque suis mens nuda fruetur, ne cernat truculentum aliquem de gente latronum inmitem, rabidum, vultuque et voce minaci terribilem, qui me maculosum aspergine morum in praeceps, ut praedo, trahat nigrisque ruentem inmergat specubus, cuncta exacturus ad usque quadrantem minimum damnosae debita vitae, multa in thensauris Patris est habitatio, Christe, disparibus discreta locis, non posco beata in regione domum; sint illic casta virorum agmina, pulvereum quae dedignantia censum divitias petiere tuas, sit flore perenni candida virginitas animum castrata recisum. at mihi Tartarei satis est si nulla ministri occurrat facies, avidae nec flamma gehennae devoret hanc animam mersam fornacibus imis. esto, cavernoso, quia sic pro labe necesse est corporea, tristis me sorbeat ignis Averno: saltem mitificos incendia lenta vapores exhalent aestuque calor languente tepescat; lux inmensa alios et tempora vincta coronis glorificent: me poena levis clementer adurat.