Quid est quod artum circulum sol iam recurrens deserit? Christusne terris nascitur, qui lucis auget tramitem? heu quam fugacem gratiam festina volvebat dies! quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat! caelum nitescat laetius, gratetur et gaudens humus: scandit gradatim denuo iubar priores lineas. emerge, dulcis pusio, quem mater edit castitas, parens et expers coniugis, mediator et duplex genus. ex ore quamlibet Patris sis ortus et verbo editus, tamen paterno in pectore Sophia callebas prius, quae prompta caelum condidit, caelum diemque et cetera; virtute verbi effecta sunt haec cuncta, nam verbum Deus. sed ordinatis saeculis, rerumque digesto statu, fundator ipse et artifex permansit in Patris sinu, donec rotata annalium transvolverentur milia, atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret. nam caeca vis mortalium venerans inanes nenias, vel aera vel saxa algida vel ligna credebat Deum. haec dum sequuntur, perfidi praedonis in ius venerant, et mancipatam fumido vitam barathro inmerserant. stragem sed istam non tulit Christus cadentum gentium, inpune ne forsan sui Patris periret fabrica, mortale corpus induit, ut excitato corpore mortis catenam frangeret, hominemque portaret Patri. hic ille natalis dies, quo te creator arduus spiravit et limo indidit, sermone carnem glutinans. sentisne, virgo nobilis, matura per fastidia pudoris intactum decus honore partus crescere? o quanta rerum gaudia alvus pudica continet, ex qua novellum saeculum procedit et lux aurea! vagitus ille exordium vernantis orbis prodidit, nam tunc renatus sorididum mundus veternum depulit. sparsisse tellurem reor rus omne densis floribus, ipsasque harenas Syrtium fragrasse nardo et nectare. te cuncta nascentem, puer, sensere dura et barbara, victusque saxorum rigor obduxit herbam cotibus. iam mella de scopulis fluunt, iam stillat ilex arido sudans amomum stipite, iam sunt myricis balsama. o sancta praesepis tui, aeterne rex, cunabula, populisque per saeclum sacra mutis et ipsis credita! adorat haec brutum pecus, indocta turba scilicet, adorat excors natio vis cuius in pastu sita est. sed cum fideli spiritu concurrat ad praesepia pagana gens et quadrupes, sapiatque quod brutum fuit, negat patrum prosapia perosa praesentem Deum: credas venenis ebriam, furiisve lymphatam rapi. quid prona per scelus ruis? agnosce, si quidquam tibi mentis resedit integrae, ducem tuorum principum. hunc, quem latebra et obstetrix et virgo feta et cunulae, et inbecilla infantia, regem dederunt gentibus, peccator intueberis celsum coruscis nubibus, deiectus ipse et inritis plangens reatum fletibus, cum vasta signum bucina terris cremandis miserit, et scissus axis cardinem mundi ruentis solverit. insignis ipse et praeminens meritis rependet congrua, his lucis usum perpetis, illis gehennam et Tartarum. Iudaea, tunc fulmen crucis experta, qui sit senties quem, te furoris praesule, mors hausit et mox reddidit.