Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. ipse acer, bellicosus; at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus. igitur ex inproviso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu adcedit, deinde cum omni multitudine in regnum suom convortit, existumans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore. at ille, quod neque se parem armis existumabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu conparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere. ceterum, qua pergebat, urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere. Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit. interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non inceptum. sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitude togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret. igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat. Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare: ita seque illisque dignum esse. legati in Africam maturantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat. quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse. ab adulescentia ita se enisum, ut ab optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, non penuria liberorum in regnum adoptatum esse. ceterum, quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suom iniuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.