Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum. nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, inpares magnitudine, pari natura; quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia in tempestate vadosa. nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. eius civitatis lingua modo convorsa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.