Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans, quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exequi statuit: igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat, quidquid usui potest esse, corrumpit sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus.