Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat incommoda an eius qui decessit? Utrum te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere potuisti? Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum; minus enim homines de- siderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque per- ceperant. Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.