Quod si tibi vis exempla referri feminarum, quae suos fortiter desideraverint, non ostiatim quaeram; ex una tibi familia duas Cor- nelias dabo: primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit. Et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit; Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus: " Numquam," inquit, " non felicem me dicam, quae Gracchos peperi."