iniquior fortuna fuit, quod non tantum eripuit filios, sed elegit. Numquam tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore di- videre; duas tibi reliquit filias et harum nepotes. Et ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto abstulit; habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris!