Has nunc Metilii tui filias in eius vicem substitue et vacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leva! Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est; ne- quiores sumus adversus relicta ereptorum desiderio. Sed si aestimare volueris, quam valde tibi fortuna, etiam cum saeviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia; respice tot nepotes, duas filias. Dic illud quoque, Marcia: " Moverer, si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala bonos sequerentur; nunc video exempto discrimine eodem modo malos bonosque iactari."