" Non movent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio, qui filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio re- spicere praeter ipsum vacat." Quid igitur te, Marcia, movet? utrum quod filius tuus decessit, an quod non diu vixit? Si quod decessit, semper debuisti dolere; semper enim scisti moriturum.