haec e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat; haec exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat; haec, ubi res communis fortuna male divisit et aequo iure genitos alium alii donavit, exaequat omnia; haec est, post quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio; haec est, in qua nemo humilitatem suam sensit; haec est, quae nulli non patuit; haec est, Marcia, quam pater tuus concupit; haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidam adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim: habeo quod appellem.