Non est itaque quod sic te oneres: " Potuit diutius vivere." Non est interrupta eius vita nec umquam se annis casus intericit. Solvitur quod cuique pro- missum est; eunt via sua fata nec adiciunt quicquam nec ex promisso semel demunt. Frustra vota ac studia sunt; habebit quisque quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum lucem vidit, iter mortis ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni vitae de- trahebantur. In hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam ver- gere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas ferat. Agunt opus suum fata; nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitae nomine latet; infantiam in se pueritia convertit, pueritiam pubertas, iuvenem senex abstulit. In- crementa ipsa, si bene computes, damna sunt.