Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos con- servatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad se- nectutem inlaesum perferret formae decus? Cogita animi mille labes; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt; aut sera eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque pro- cubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.