Harum contemplatione vir- tutum filium gere quasi sinu! Nunc ille tibi magis vacat, nunc nihil habet, quo avocetur; numquam tibi sollicitudini, numquam maerori erit. Quod unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti; cetera, exempta casibus, plena voluptatis sunt, si modo uti filio scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit intellegis.