Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam viros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat. Atqui ea, quae a natura vim acceperunt, eandem in omnibus servant; apparet non esse naturale quod varium est.