Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata; tamen hanc quoque tibi aetas minutatim eximet. Quotiens aliud egeris, animus relaxabitur. Nunc te ipsa custodis;