" Nihil," inquit, " poterit turpiter suadere, quia adiuncta virtuti est." Non vides iterum, quale sit summum bonum, cui custode opus est, ut bonum sit? Virtus autem quomodo voluptatem reget, quam sequitur, cum sequi parentis sit, regere imperantis? A tergo ponis quod imperat? Egregium autem habet virtus apud vos officium voluptates praegustare!