" Male," inquit, " illis erit, quia multa interveniunt, quae perturbent animum, et opiniones inter se contrariae mentem inquietabunt." Quod ita esse concedo; sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.