In ea quidem ipse sententia sum—invitis hoc nostris popularibus dicam—sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia; voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur et, quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati: iubet illam parere naturae. Parum est autem luxuriae quod naturae satis est. Quid ergo est?