Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei; nam mala pro bonis petenti periculosum est adsequi. Ut feras eum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicita possessio est—saepe enim laniant dominos—, ita habent se magnae voluptates; in magnum malum evasere captaeque cepere. Quae quo plures maioresque sunt, eo ille minor ac plurium servus est, quem felicem vulgus appellat. Permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine.