Quid tibi pro hac expeditione promittit? Ingentia et aequa divinis. Nihil cogens, nullo indigebis, liber eris, tutus, indemnis; nihil frustra temptabis, nihil prohibeberis; omnia tibi ex sententia cedent, nihil adversum accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem. " Quid ergo?