Cum de beata vita agetur, non est quod mihi illud discessionum more respondeas: " Haec pars maior esse videtur." Ideo enim peior est. Non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant; argumentum pessimi turba est.