" Quare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam agit? Quare opes contemnendas dicit et habet? Vitam contemnendam putat et tamen vivit? Valetudinem contemnendam et tamen illam diligentissime tuetur atque optimam mavult? Et exilium vanum nomen putat et ait: 'Quid enim est mali mutare regiones?' et tamen, si licet, senescit in patria? Et inter longius tempus et brevius nihil interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem et in multa senectute placidus viret?"