Quis porro sapientium—nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus—negat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora? Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum. Ne erres itaque, inter potiora divitiae sunt.