" Sed tu quoque," inquit, " virtutem non ob aliud colis, quam quia aliquam ex illa speras voluptatem." Primum non, si voluptatem praestatura virtus est, ideo propter hanc petitur; non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.