quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas, quid petam ex virtute? Ipsam. Nihil enim habet melius, ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est? Cum tibi dicam: " Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur? Quid mihi voluptatem nominas? Hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est!