Non immerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, et aliquando illos tanquam pueros malo poenaque admonet, adficit, non quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt et ut desinant facere; sic enim et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat. Ergo et illud solutum scies, quod nobis opponitur: " Quare, si non accepit iniuriam sapiens nec contumeliam, punit eos qui fecerunt?" Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.