" At sapiens colapho percussus quid faciet? " Quod Cato, cum illi os percussum esset; non excanduit, non vindicavit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam negavit; maiore animo non agnovit quam ignovisset. Non diu in hoc haerebimus; quis enim nescit nihil ex his, quae creduntur mala aut bona, ita videri sapienti ut omnibus?