Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria. " Quid ergo? Nemo erit qui lacessat, qui temptet? " Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant; invulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur; ex hac tibi nota sapientem exhibebo.