Denique validius debet esse quod laedit eo quod laeditur; non est autem fortior nequitia virtute; non potest ergo laedi sapiens. Iniuria in bonos nisi a malis non temptatur; bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autem bono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari verenda est; iniuria in sapientem virum non cadit. Illud enim iam non es admonendus neminem bonum esse nisi sapientem. " Si iniuste," inquit, " Socrates damnatus est, iniuriam accepit."