Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse, qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus vulgi secessit? Plus etiam quam ignominia est mors ignominiosa. Socrates tamen eodem illo vultu, quo triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem intravit ignominiam ipsi loco detracturus; neque enim poterat carcer videri in quo Socrates erat.