Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animadverteretur; inventus est tamen, qui in faciem eius inspueret. Poterat ob hoc moleste ferre, quod sciebat neminem id ausurum puri oris; at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magistratui: " Admone istum, ne postea tam improbe oscitet." Hoc fuit contumeliam ipsi contumeliae facere.